FABELLAE
I. - ASINUS, BOS, MERCATOR PRAEDIVES
Fuit olim. Bagdadii, celebri Persarum in urbe et opulenta, praedives quidam mercator, qui, cum diu ac feliciter maria omnia negotiaturus percurrisset, magnam sibi pecuniam paraverat, splendidam domum exstruxerat, latos agros coemerat. Servi illi abunde erant, lauta supellex, lecti cibi, exquisitissima vina. Nihil deerat earum rerum quae laetum hominem ac beatum faciunt. Singulari insuper virtute deae cuiusdam beneficio praeditus erat; namque animalium linguam tam bene intellegebat ut, quicquid illa suo quaeque sermone loquebantur, sic auribus animoque perciperet, tamquam si disserentibus hominibus adesset. Nihil illi in occulto erat quod inter beluas ageretur: noverat enim quid de singulis rebus et canis suus domesticus et feles et simiae et cameli sentirent; quos sermones secum haberent et aves in arboribus et locustae in herba et inter saxa serpentes; atque etiam quid clamitarent gallinae, cum stomachosis raucisque conviciis in gallinario streperent ac rixarentur. Sed dea eadem, quae tanto illum beneficio adfecerat, severissime admonuerat, ne cui unquam quicquam proderet, quod ex animalibus loquentibus audisset: capital id illi futurum.
Cum igitur quadam die mercator ad stabulum adsideret, ubi bos atque asinus iuxta pascebantur, asinum sic bovem compellantem audivit.
«Magna est, amice, stultitia tua. Quam vitam agis, miser: ut tristem, ut laboriosam! A primo mane usque ad vesperum iugo premeris, aratrum trahis, ad plaustrum gravibus ponderibus oneratum adligaris; si paulum interdum consistis, stimulo incitaris; minis insuper voceque aspera te bubulcus increpitat, perpetuis semper durisque fractum laboribus. Postquam vero occidente sole praesaepe repetis, qua mercede, cedo, quo cibo magnam illam atque utilem operam tuam villicus remuneratur? Aridus tibi feni manipulus adponitur, vel id tantum exsiccatarum fabarum, quod pugno capi potest: pessimum quidem fabarum genus (vidi ipse, scito, bene notavi) tibi reservatur, quod et inutile est serendo, et sus ipsa in suili fastidiosa aspernatur. Confer te mecum: quantis in lautitiis vivam considera; qui, nisi forte dominus iter facere statuerit, perpetuo in otio aetatem ago: largo cibo pascor, lavor cotidie et scobina ac strigili diligenter confricor, quo nitidior fiam. Quis mihi non invideat? Asinum homines fratrem suum putare dicas, a quo, mihi crede, id tantum differunt, quod e diversa matre sint nati. Tu vero, si natura tua callidior esset, longe aliter habereris. Fac, quaeso, qui tu es, me esse; visne, optime, cognoscere quid agerem ipse?». Verbum illud «ipse» sic asinus pronuntiavit, ut tumidus totus fieret; magnam enim sui confidentiam ostendebat, oculo altero nictabatur; diceres illum talia addere velle: «Asinus ego, nobilis ac vetus asinorum progenies, excelsum quoddam animal, naturae opus praestantissimum».
«Ego, sic puta, si casu quodam bos factus essem, magnis viribus meis fretus adpositum illum cibum, qui me non deceret, intactum relinquerem, calcitrosus fierem, ungulis et cornibus resisterem, iugum iactarem. Ne multis: omnia experirer, dum et famuli et dominus ipse ea, quae mihi deberetur, observantia me colere coepissent. Sed tu, satis intellexi, quem fortem ac robustum natura fecit, stupiditate ipse tua premeris, ideoque contemneris, quod sortem miseram et accipis et sustines. Iure igitur minimi haberis».
Bovis animum asini verba penitus moverunt, quod res ipsa statim ostendit; nam, cum postridie eius diei bubulcus ad praesaepe accessisset, ubi bovem ad aratrum adligare conatus est, qua sibi cum belua res esset haud dubie intellexit. Mugiebat bos, spiritum e naribus minaciter efflabat, cornibus nitebatur, obliquis calcibus se tutabatur: immanem feram diceres, non bovem. Adpositas vero fabas ita aspernatus est, ut ne illas quidem tangeret, quamquam nescio quid in ventre suadebat, ne nimis pertinaciter cibo illo abstineret.
Mirabantur omnes; at dominus, quem tantae mutationis causa non latebat:
«Aegrotat certe, inquit; miseret me illius; ne cunctemini, famuli, bovem diligenter curare: faba, quae optima sit, illi adponatur, bonum fenum, lectissimumque furfur; idque bene madens, advertite, bene subactum. Illud in primis praecipio, ut eum quiescere sinatis, cui, superiorum dierum laboribus defatigato, otio atque inertia opus est. Ad aratrum vero asinum adligate; cur semper ille ab omni opere cessat? Discat tandem, pigerrimum animal, quos labores res rustica poscit, eos cum bove aequa lege dividere. Nimis iamdiu haec ratio in valuit, ut, cum universi animantes miseram aetatem agant, unus asinus bene beateque vivat atque omnium obsequio fruatur».
Famuli domini iussa properaverunt. Bos quiescit; asinus, obtorta cervice actus ac baculo interdum male mulcatus, aratrum iniquissimo animo trahit.
Insequenti die mercator, magna motus exspectatione quinam illius rei exitus esset futurus, primo mane stabulum ingressus est. Ac primum asinum secum ipsum flebiliter querentem audivit:
«Heu, me miserum! quam saepe sapientem ipsa sapientia fallit! Fatendum est: asini interdum tanta stultitia se gerunt, ut germanos homines illos credas. Sed nulla tanta est calamitas, cui magni ingenii animal, asinus, mederi non possit. Scio quid faciendum sit».
Quae postquam tacito quodam murmure primis labiis pronuntiavit, clara voce ad bovem conversus:
«Infelix animal!, inquit; magnum tibi malum instare certo scio; audivi enim dominum nostrum, dum sic lanium adloquitur: 'Nescio quo morbo bos meus est adfectus; cibum fastidit, languescit; stomachosius idem se gerit, ac diritatem quandam ostendit; illum mactari iussi. Quam pinguis sit, vides: in aliquot dies nihil erit timendum, ne nos caro deficiat'. Talia ille statuit, heu! Peribis, miser. Vale. Ipse vero, sint mihi testes di deaeque omnes, quorum nos asini in tutela vivimus, tam boni, tam placidi socii numquam obliviscar».
Sic asinus; simulatisque lacrimis fictum effundebat maerorem.
Tum dominus: «Vafer est asinus meus, inquit; quam bene callet!»; atque magna cachinnatione exagitari subito coepit.
Forte mercatoris uxor aderat, quae, mulier cum esset, importuna semper curiositate sollicitabatur; tum vero, cum risu tam immoderato illum concuti videret, tam effusae hilaritatis causam rogare instantissime coepit.
Imprudens ille: «Quis enim, inquit, risu abstineat, si talia asinum loquentem audierit?».
At illa: «Quidnam tandem locutus est?».
Sensit mercator temere se ea verba iecisse, ac diu obnubilata fronte reticuit. At mulier primum labellum ducere, deinde molliter virum suum rogare, permulcere, nullis blanditiis abstinere; cum tamen nihil hac via proficeret, tum vocem asperam tollere, imperiose se gerere; verbis eadem doctissimis uti, mirum unde petitis: velle sese rem bene compertam habere; hanc esse primam connubii legem, ut ne quid alter alteram celet; arcana neminem proditurum, uni si uxori suae ea aperuerit, quacum iure matrimonii omnium humanarum ac divinarum rerum in consortio vivere sit necesse. Haec omnia erecto collo, fixo ac severo obtutu pronuntiabat: sic Pythiam oracula edidisse credimus.
Denique, cum idem semper percontando moleste urgeret ac premeret, mercator tandem:
«Ne amplius, mulier, quaesieris, inquit; nefas mihi esse scito, si cui aperiam quid ipse audierim».
«Loquere, tamen; sic volo; piget me, ut bene nosti, saepius quod semel dixi iterare».
Cui ille paulisper cunctatus:
«Frustra rogas, inquit; si locutus ero, moriar statim. Desine tandem tam pertinaci animo id ex me quaerere, quod mihi proferre non licet».
At magis illa suscensuit, virumque suum conviciis ac maledictis consectari coepit:
«Mendax es, vir pessime, uxoremque tuam vix ferenda superbia contemnis».
Longum est enarrare quam multa mercatoris uxor experta sit, ut asini verba sibi vir proderet; omnes illa artes adhibuit quibus mulieres uti solent, si quid sibi proposuerint, quod quacumque ratione adsequi deliberatum statutumque habeant. Sic enim natura mulierum animos finxit, ut, quamquam summa est in illis levitas, nulla tamen in re contumacius perstent, quam cum aliquid perverse agant.
Postquam enim viri animum obduruisse intellexit, nec quicquam illum, nec preces, aut minas, aut blandimenta auribus accipere, infelicem uxorem agere coepit: cibo abstinebat, conclave se negabat relicturam, diemque totum incompto capillo, sordida, hirsuta, squalenti facie in lacrimis ac maerore fluere sinebat. Ita ut tandem mercator: «Peream igitur, exclamaverit, potius quam talia cotidie patiar»; uxorique renuntiari iussit se morem illi gerere paratum esse.
Talia dicentem forte gallus in gallinario audivit, qui sic canem adlocutus est:
«Stultos homines, inquit, multos equidem vidi; domino tamen nostro stultiorem neminem; vere illum furiosum ac mente captum dicas, qui in eam usque vecordiam processerit, ut vitam relinquere malit, quam maritalia iura, ut fas est, exercere. Gallinis ipse meis sic imperito, ut, quicquid dixi, vel etiam nutu tantum praecepi, statim illae facessant. Metu feminae coercentur, vi domantur, utpote quae bonas artes vel morum facilitatem pro animi infirmitate ducant. Dominus ego si essem, non verbis ac persuasione rem agerem, sed baculo. An ignoras quid veteres sapientes de hac re statuerint? Asinos, tympana, feminas crebro qui pulsat, bene ille, ut aiunt, baculo utitur. Verberibus mulieres, non blandimentis aut mellitis voculis leniores fiunt. Sed, video, eximiam gallorum indolem natura hominibus negavit».
Sic ait, ac bene sibi placens longum ac laetissimum edidit «kikiriki».
Mercator non longe aberat, nec verba illa irrita ceciderunt. Quid multa? Nulla mora interposita, gallo spectante atque alis plaudente, famulis imperavit ut baculum sibi statim adferrent. Quo arrepto, minaci vultu thalamum ingressus est.
Quem ubi primum ancillae advenientem conspexerunt intentis oculis, obdurata facie baculumque manu horribiliter quatientem, magnus statim clamor ortus est, magna ac miserabilis eiulatio; diffugere miserae, quiritare, pectora sibi plangere. Nihil ille movetur, sed uxorem intuens: «Visne, optima femina, inquit, quid asinus me audiente dixerit bene scire?».
Ac subito saeva verbera ita insonare coeperunt, ut conclave totum concuteretur. Frustra mulier virum exorare conatur; frustra clamitat, singultit, rabie ac dolore tota agitatur, dum lacrimas fundit, preces, minas, contumelias miscet. Baculum rem suam facit. Haec vero interdum audiebantur:
«Quam indigne vapulo, heu! Nec quisquam infelici mihi subvenit».
«Habes quod merita es».
«Necas verberibus, sceleste: oh, malum facinus! Moriar, misella».
«Quid ad me, mulier? Susque deque».
Ac deinde:
«Mitior fiam».
«Cuinam id persuadeas? An me putas muliebrem fallaciam prorsus ignorare?».
«Morem tibi geram».
«Credamne? mulier es: pestiferum genus mulieres, et perfidum et contumax. En, accipe et haec!».
Postremo, infelix, verberibus fracta, cum partem nullam in dorso gereret, quae non vibicibus liveret, umeri tumefacti rubescerent passique capilli fugere conantem horrendam facerent et miserabilem, eo tandem adducta est, ut diceret:
«Nihil amplius quaeram de asino; iuro me verbum nullum de hac re in posterum facturam; linguam coercebo, curiositatem totam deponam. Et vir mihi eris et dominus. Mulierem me esse fateor, infirmius quiddam: ignosce mihi. Peccavi equidem; sine tamen te exorari».
Tum demum mulieris verba asperum viri animum flectunt. Baculum ille seposuit, pax inter coniuges rediit.
Tradunt veteres Persarum annales, unde lepidam hanc fabellam sumpsimus, nihil unquam posterius illorum coniugum concordiam turbasse; quiete eos et iucunde usque ad extremam senectutem vixisse; baculum vero in remotissimo aedium angulo inter mures et araneas non sine quadam tristitia iners consenuisse.
Fabula haec tria docet: minimam saepe adhibitam prudentiam magnas calamitates prohibere; illud etiam: nihil bonas artes apud mulieres valere, quae quidem nisi vapulando rectos mores discere nequeant; postremum denique, quod tertium et maximum est, homines, nisi deo quodam auxiliante, plus quam asinos sapere fas non esse.
II. - DE EQUO PROMETHEUM CULPANTE
Tradunt Iovem quondam edixisse ut singula animantium genera praestituta die ad se congregarentur. Velle sese, adstante Prometheo, viventes greges coram recensere, quo diligentius procreatoris opus inspiceret atque vel collaudaret vel, si quid ille in animalibus fingendis deliquisset, locus esset emendandi. Latam quandam planitiem raris consitam arboribus, nonnumquam etiam confragosis locis interruptam designavit, utpote quae ad id aptissima videretur: eo omnibus conveniendum erat.
Die dicta convocati animantes aderant variaque arte virtutes suas ostentabant atque, id ipsum cum facerent, erat in illis naturalis quaedam delectatio: rictabant leopardi, rugiebant leones, audacissimo saltu corpora interdum tollentes; suavi voce canebant aves summosque arborum ramos circumvolitantes pinnarum nitorem in lucem proferebant; placide anates in parvo lacu innatabant; gaudebant oves bene pexa vellera exhibere, cornua tauri, caudas vulpes, dentes apri, plumas pavones, longas pilosasque aures asini. Graviter incedebat elephantus magnitudine corporis iure superbiens. Ipsae serpentes sinuosis flexibus arenam describendo, frequentibus editis sibilis linguisque bisulcis saepe iactatis, se venditare conabantur.
Eo homo etiam se contulerat cum femina sua; sed contemptui omnibus atque irrisioni erat. Illum tarde gradientem cervi et lepores despiciebant, cornibus atque ungulis carentem boves, volandi inscium aves, infirmis dentibus ac parum validis unguibus praeditum leones, nuda mollique cute tectum ursi atque elephanti, se alteri velleribus suis iactantes, alteri bene duratis coris. Mirari se psittacus aiebat quod homo, quamquam vocis sonum aptius ederet ac distinctius quam cetera animalia, eo praeclaro naturae munere ad id tantum uteretur, ut de se uno usque ad fastidium praedicaret. Simius vero, dum cauda celsioribus ramis arboris advolvitur ac pendulus in aere huc illuc convicia fundit, clamitans ex omnibus quaerebat, quidnam causae esset cur, cum apud omnia animalia mares feminis firmiter imperitarent, vir unus idem non posset.
Despectus homo, sed nobilitatis suae bene conscius bilem tacitus concoquebat, nihil id eius uxore curante, quae amoenissimum lacum nacta molliter in ripis adsidebat seque interdum in aquarum speculo mirabatur, corde suo tacita gaudens quod tam pulcra facies sibi contigisset.
Diceres tamen animalibus omnibus condicionem suam satis probari, nec quicquam illa, quod quidem ad se pertineret, in Promethei vituperationem adducere. At furore quodam agebatur equus, opificemque suum, tamquam si magna iniuria esset adfectus, obliquis oculis intuebatur; flere interdum, suspiria ducere, iniquum animum pluribus modis efferre. Quem Iuppiter, ubi tam graviter commotum animadvertit, appropinquare iussit rogavitque simul quare tanta ille ira exacerbaretur ac sic efferatus fureret.
Tum ille: «Rogitas, hominum deorumque pater? Nonne vides quanta elegantia et velocitate delphinus in mari iuveniliter ludens naves celerrimas nando superet atque cursu et saliendo argenteis squamis nitentibus corporis venustatem exhibeat? Ut magnifice et quasi regaliter elephantus incedat, patiens idem animal ac fortissimum? Aquilarum conformationem ac figuram considera: tutae illae in summis montium cacuminibus nidificant ac, validissimis alis praeditae, tamquam aeria navigia nubes tranant, procellas contemnunt, in caelestia spatia dominantur; ipsae acerrimis oculis praedam vel procul volantem adspiciunt, unguibus deprehendunt ac laniant, rostro necant, pastum pullis suis futuram. Quid de testudine dicam una cum domo sua ambulante, contra omnium animalium insidias naturali clipeo undique tecta? Quid de rhinocerote, quem acutum cornu ipsumque corporis pondus terribilem facit atque invictum? Adspice, Iuppiter, quam varium, quam amoenum sit avium genus; quanta celeritate hirundines, quibus nihil ingeniosius Prometheus commentus est, vacuum aera laetae atque alacres percurrant: dum vibrantibus alis ac stridula voce sursum deorsum vagantur, nullum certum iter secutae, sed cursum perpetuo inflectentes, viventium sagittarum simillimae nunc sublimia petunt, nunc hominum tecta radunt, ita ut, cum ineunte autumno illae, ut adsolent, in diversas terras transmigraverunt, caelum, vel vespertina serenitate, mutum atque omni varietate carens torpescere videatur. Simius ipse, perpetua vivens in laetitia, agili ac pernici corpore fretus, summos arborum ramos nullo labore adtingens paene infinita libertate fruitur, ac mira quadam petulantia in omnes iocatur. Quotquot animalia sunt, nihil est quod illa iure desiderent. Mirarisne igitur me indigne habitum dolere ac queri, quod Prometheus, artifex ille egregius, cum in singulis animantibus fingendis diligentissime elaboraverit, in me uno opus imperfectum ac prope mancum reliquerit? An potes tu, iustissimum numen, tantam iniquitatem non improbare? Id te pati aequum est? Sed pateris, Iuppiter; hoc video et doleo: adeo me contemnendum putas. At cur?
«Asinum mihi forsitan, ut iamdiu suspicor, anteponas; quanam, quaeso, de causa? An quod rudendo ac calcitrando omnium animos in se convertere studet atque, ne quis se ignorare dicat, iter suum grandioribus stercoris globulis spargit ac distinguit, viamque totam tam belle decorando subsultim procedit? At quod animal, Iuppiter! Prudentiam vocat baculo tantum parere ac philosophorum more quovis cibo contentum esse. Putidam ille vanitatem humilitatis specie obtegit; nunc vero, ut audio, asinorum academiam instituere meditatur, ut, si quis asinino ingenio ceteris asinis longe anteierit, maximis ille apud asinos honoribus fruatur.
«An hominem me pluris facis? hominem illum, qui (referre pudet!), dum tigridem crudelitate, vulpem dolis, lupum rapacitate, cuniculum ignavia aemulatur, si bene illius naturam consideraveris, asini est simillimus? Diceris illius sollertia summopere delectari; at qui sit, bene ipse novi. Nonne vides, pater, quam stulte, quam ridicule se gerat? Verbis gaudet, inani garrulitate delectatur seque universi mundi dominum profitetur esse, ob id unum quod sermone sit praeditus. Homine nihil infirmius in terris exstitisse arbitror, quem sic natura formavit, ut et frigora horreret, et aestivis caloribus extenuaretur et innumerabilibus morbis circumventus saepe languesceret. Animo idem parum valet: mortis metu laborat, superstitionibus transversus agitur ac miser fit, invidia maceratur, quod malum ceteris animantibus paene ignotum est; vitiis vero suis adeo indulget, ut exquisitas voluptates inexpleto animo expetat hauriatque. Praeterea, quo nihil turpius videri potest, dum foris iactantior ac gloriarum plenus incedit, intra domesticos parietes, omni deposita adrogantia, femineis imperiis demisse, ne dicam suppliciter, paret.
«Perfidus ac fraudulentus amicos prodere, socios circumvenire, dolis ac fallaciis familiarium pecuniam ad se trahere obstinato animo semper quaerit. Hae sunt illius virtutes, quibus gloriatur, quas ostentat, tamquam si magni ingenii indicia sint vel summae sagacitatis.
«Quid, quod insimiles suos rabido semper odio rapitur perpetuisque in rixis versatur? Nullum animal, unum si hominem exceperis, eo usque insanit, ut bella per se ipsa diligat; ferae immanesque beluae aut fame aut defendendi sui necessitate aut amore feminarum vel prolis tutela ad caedem trahuntur: bene pasti leones etiam agnis parcunt; tigres, satiato ventre, tamquam languidae feles otiosi dormitant; vipera, nisi eam pede presseris, quiescit nec cuiquam venenati dentis morsum ultro minatur. At homo sponte necat, sanguine gaudet, armorum fragore exstimulatur, odiorumque concitamenta in semetipso libens exasperat. Artem ille interficiendi repperit et diuturno studio semper coluit; huc omnes animi vires intendit, neque unquam tantopere sibi placet, quam si nova atque exquisita mortis instrumenta ad terrorem et internecionem similium suorum callidus invenerit. Nihil ei tantae est curae; nefarius ille ex aliorum caede sceleratam quandam capit voluptatem. Impium et ferum et exsecrabile animal Prometheus finxit cum hominem creavit.
«Hunc tamen divina mente praeditum esse voluisti; huic tantum ingenii datum est, ut sidera numeraret, oceanum peragraret, urbes aedificaret, artibus idem ac mercaturis repertis omnibus orbis terrarum bonis frueretur; ut cibus cotidianus, neque is vulgaris, numquam eum deficeret, et aqua abundaret, et frigora pelleret. Ipsa fulgura ad utilitatem suam aliquando flectet, neque tu ignoras, cui fata in aperto sint; innumerabiles voces ita per aera errantes, ut nullo sensu percipi possint, scite captabit ac distinctas audiet. Quid plura? Quem nunc aves ob volandi inscitiam irrident, alis olim non suis super nubes volabit montiumque iuga, aquilarum regna, sublimis despiciet. Tantum, Iuppiter, huic naturae monstro dedisti! Me, contra, generosum animal, Prometheus, postquam fingendum suscepit, intermissa opera, neque absolutum neque exactum reliquit».
Tum Iuppiter: «Miror, inquit, equidem te condicionem tuam tam iniquo animo ferre. Loquere tamen; nam, si quid emendandum in natura tua conspexero, nihil est cur quod desit non addam, quod vitiosum sit non corrigam».
Laetatus est equus atque: «Celeritati meae, inquit, Iuppiter, id obstat, quod crura nec satis longa sunt, nec gracilia satis. Lecti cibi necessitas atque sitis impatientia operae meae utilitatem imminuunt. Hominem tergore gerere iamdiu didici; pudet me tamen adligatis ephippiis semper premi, quae agaso cingulis et fibulis recalcitranti atque anhelanti mihi cotidie aptat. Quantulum erat longiora mihi crura largiri, naturalia ephippia addere! Cur autem venter meus tam multa postulat? Cur sitim ferre parum valeo?»
«Adde quod nescio qui terror sublatet in animo meo atque occulta perpetuaque anxietate me suspensum tenet. Qui belli discrimina fortissime obire soleam, neque armorum tumultum reformidem, quin etiam hostium impetum, vulnerum atrocitatem, plagarum ictus elato animo excipiam, minimis idem de causis pavore lymphatus praeceps agor. Saepe enim vel foliorum strepitus, vel leviter commota saepes, vel linteolum album in herba expansum eo usque mentem meam perturbant, ut insana fuga in quodvis obstaculum caecus incurram, meque equitemque meum in perniciem traham. Deme, precor, Iuppiter, hanc terroris nubem, neve patiaris nobile animal tam vacuae formidini obnoxium esse. Me fortem semper fortiter facere aequum est».
Postquam equus finem loquendi fecit, diu Iuppiter cogitabundus reticuit. At tandem:
«Vide, sis, inquit, ne quid temere contra te ipse petas; cito spectabis inquam speciem et figuram te sim conversurus, si preces tuas exaudiero».
Statimque tantum sibi luti adferri iussit, quantum manus caperet; quo accepto, divina quaedam verba demisso capite immurmuravit. Nec mora ulla: camelus creatus est. Piger ille, pilis horridus, longumque collum lentus incurvans, ubi primum vitales auras hausit, diductis labiis absonum quendam gemitum emisit, ita ut undique magna omnium cachinnatio orta sit. Tum Iuppiter, equum adlocutus:
«Ecce, optime, inquit, quod in animal mutari vis. Quae optas, camelus factus habebis omnia: nonne belua ista exilibus cruribus praedita est? Nonne naturalia ephippia in dorso ipsa gerit? Scito etiam nullum animal tam parvo cibo contentum fore, sitim nullum, vel in aridis ardentibusque arenis, tolerantius laturum. Vanos illos terrores, quibus tu interdum exagitaris, prorsus ignorat. Mitis est camelus et utilis et patiens. Adnuas tantum oportet, camelus fies».
Fremere equus, frigidoque tremore toto corpore corripi; nec verbum ullum proferre. Nam, ubi primum deforme illud animal adspexit, horrore atque odio quodam captus diu obmutuit. Cum vero vocem rumpere valuit:
«Apage, inquit, Iuppiter, foedum istud monstrum, ne diutius id naturae dedecus intueri cogar. Erravi, fateor, meque temeritatis meae paenitet pigetque; stultus ac levis condicionem meam non recte aspernatus sum, nec iam quicquam habeo, cur Prometheo neglegentiam obiciam. Falso illum culpavi. Id unum te rogo, ut posthac quibus in regionibus equus vivere soleat, inde camelus absit. Alias ille plagas incolat, sub alio caelo versetur, longinquis in terris servitutem suam hominibus praestet. Semper enim, conspecto camelo, torpore hebetabor ac viribus frangar».
Adnuit Iuppiter, camelumque deserta in loca relegavit; laeta prata, agros, hominum urbes equo reliquit.
Aiunt equum etiam nunc, si forte camelum adspexerit, tremere per omnes artus atque horrescere. Pristinae stultitiae suae profecto reminiscitur.
Nonne quod equus fecit, id nimis saepe ab ipsis hominibus fieri solet, quotienscumque illi, contemptis bonis quae natura dedit, multa et prava exoptant, sibique ob id unum ea profutura credunt quod illis ipsi careant? Id nos fabella admonitos vult. Docet eadem quam simili facie et praeclara et turpia se exhibere consueverint, quam saepe equum quaerenti camelus obveniat. Ipsos homines hac fabella describi fateamur necesse est. Nos enim generosam equi naturam in animis nostris inesse credimus, latentem camelum non videmus, cuius, dum turpitudinem referimus, patientia caremus. Circumit tamen veritas, suoque in speculo nos veram hominis effigiem vel invitos spectare cogit: pilosa crura nobis, deformem faciem, obscenum ac gibberosum dorsum repercussa imagine obicit exprobratque. Sed nostra nos inanitas falsis nominibus ludere docet, ac temere nobis ipsis blandiri, cum ignaviam nostram prudentiam vocamus, fraudem calliditatem, avaritiam parsimoniam, tum praesertim cum intolerabili iactantia ac levitate superbiam et ferinam rabiem magni animi appellatione obtegimus.
III. - DE REGIS FILIA PULCHERRIMA
Regiam puellam quattuor adulescentuli, summo genere orti, misere perditeque amabant.
Par omnibus nobilitas, forma, ingenium, virtus in armis, iuventutis decus; pari in puellam amore deperibant; pari studio illius connubium exoptabant. Quae, cum diu, cui nuberet, dubia atque incerta fuisset, gravi morbo correpta paucis diebus periit.
Postquam autem, perfectis exsequiis, corpus mortuae virginis in rogo est impositum flammisque involutum ardere coepit, unus ex illis adulescentulis in ignem periturus se proiecit, ut, quandoquidem spem nuptiarum mors ademisset, uno dumtaxat eodemque monumento cum puella conderetur.
Ubi vero omnia combusta sunt flammaeque resederunt, alter illorum iuvenum, cineribus diligentissime collectis, splendidum mortuae puellae sepulcrum exstruxit, idque area circumdedit pretiosis arboribus exquisitisque floribus consita, quam summa diligentia ac pietate cotidie colebat, multoque aquarum rore, multis lacrimis perfundebat.
Tertius vero adulescentulus statim peregre profectus est, ceterisque curis posthabitis totum orbem terrarum curribus et navibus pervagabatur, studiosissime quaerens num vestigando et perscrutando omnia remedium aliquod invenire posset, quo adhibito puella ad vitam revocaretur.
Unus tantum ex quattuor, quamquam et ipse gravi maerore adficiebatur, seu quod blandius puellam amaverat, sive eo quod tribus illis, ut suspicari licet, sapientior erat, nullum amoris pietatisve documentum edidit: domi mansit, lacrimis temperavit, negotia sua gessit.
Accidit vero ut ille, qui eo animo in externis regionibus peregrinabatur, ut regis filiae vitam redderet, ignotum quoddam Indiae oppidulum casu ingressus id tandem remedium inveniret, quod diuturno labore requirere non desierat: pulvis erat magicus, mira efficacia, vel adversus mortem praestantissimus: «pimpirimpinus» appellabatur.
Forte eum pulverem mercator, illius regionis incola, dum in longinquas terras nullo comite iter facit, in ipsa via temere effusum nactus erat, tantoque fortunae munere vehementer gavisus cupide exspectabat, si quis illum magna pecunia accipere vellet. Non cunctatus est adulescentulus ingenti pretio oblatum medicamentum emere; deinde, nulla mora interposita, reditum parare coepit.
Domum ergo quam celerrime reversus, penates suos tandem revisit, pulverem secum adferens, quo nihil pretiosius aiunt in his terris inveniri posse. Ne multis: puellae sepulcrum adiit statimque vim pulveris experiri constituit. Quid tum? O rem mirandam! Terra movetur; sepulcrum nutat, dehiscit, corruit; urna ipsa recluditur, patefit; cineres animantur: dicto citius mortua virgo atque una amans ille miserrimus, qui iisdem flammis consumptus eodem monumento, permixtis cineribus, conditus erat, incredibili omnium gaudio ad vitam redditi sunt.
Sed rursus, ut sunt adulescentuli in amando obstinati, lis magna orta est, quis puellam uxorem duceret, quam suam quisque fieri cupiebat. Neque longe res aberat ab armis et sanguine, atroxque certamen exarsurum erat, nisi puellae pater, rex idem summa prudentia praeditus, adulescentulis persuasisset, ut sapientissimum quendam senem adirent ab eoque ea lege sententiam acciperent, ut quicquid ille statuisset, ratum omnes haberent. Placuit consilium, atque arctissimo se iureiurando obligaverunt nihil quemquam contra senis illius sententiam ausurum. Qui quidem, cum diu multumque rem consideravisset, haec fertur edidisse:
«Qui pulveris virtute puellam ad vitam revocavit, cum patris munere functus sit (pater est enim quicumque mortali homini vitam tribuit), patris loco est habendus. Desistat igitur puellae nuptias adpetere: parentes a liberorum connubio leges omnes arcent et humanae et divinae.
«Qui vero eiusdem patris opera et consilio una cum illa revixit, frater est: fratri sororem nubere nefas.
«Qui, sepulcro exstructo, aream diligenter consitam adsidue coluit, servi ille operam virgini navavit, non sponsi. Regiam puellam apud servum collocare et lex vetat et mores non patiuntur.
«Quid contra impediverit quominus unus ille qui, amissa puella, sibi morem gessit, res suas non neglexit, mortuos lacere iussit, cum neque pater sit neque frater neque servus, domum virginem ducat? Huic uni igitur rex filiam suam despondeat oportet».
Omnes consenserunt sapientem illum rem optime diiudicasse, sanctissimeque iusiurandum servaverunt.
Haec fabula monet ne nimis in re ulla, si quid cupimus, desudemus, cum fortuna, ut multis ex rebus colligi potest, plerumque soleat neglegentioribus favere.
COLLOQUIA
COLLOQUIUM I (De haedo et lupo)
Magister. — Exsurge, Paule; quaere in libello scholastico tuo eam fabellam quae inscribitur: De haedo et lupo.
Paulus. — Inveni illam. Quid tum?
Magister. — Eam fabellam recita, elata voce, ac tam plane, tam distincte, ut omnes condiscipuli tui audire possint. Ceteri discipuli, dum Paulus recitat, clauso libello quid in fabella enarratum sit intellegere conentur.
Paulus. — (Cito ac confuso ore recitans): «Haedus, quem derelictum a grege, lupus persequebatur....».
Magister. — Ohe! Nimis submisse loqueris, litteras vero neglegentius exprimis. Quomodo illi quod recitas intellegant? Verba ita exprimas oportet, ut singulas litteras elate ac nulla obscuritate enunties. Rursus ergo incipe.
Paulus. — Recte suades: experiar: «Haedus, quem derelictum a grege lupus persequebatur, conversus ad illum: 'O lupe, inquit, quoniam video me tuum cibum futurum, ne iniucunde moriar, cane tibiis, ut saltem'. Cum autem et lupus tibiis caneret et haedus saltaret, canes audiverunt statimque lupum persecuti sunt. Tum lupus: 'Merito, inquit, haec mihi fiunt; oportebat enim me, cocus cum essem, tibicinem non agere'».
Magister. — (Ad alium discipulum conversus): Audivisti, Petre, quod Paulus recitavit?
Petrus. — Audivi equidem, ac libentissime; nam iucunda ea fabula est et recte nos admonet.
Magister. — Quidnam admonet?
Petrus. — Periculosum esse artem, quam non didiceris, exercere.
Magister. — Optime. Quid vero in ea fabella narratur?
Petrus. — Haec fere. Haedus, cum insequentem lupum nullo modo effugere posset, illum rogavit ut tibiis caneret, quo ipse iucundius moreretur. Lupus igitur illi, ut morituro, morem gessit. At canes audiverunt, quod quidem fore haedus speraverat; adcurrerunt, lupusque fugere coactus est.
Magister. — Recte; conside. (Ad alium discipulum conversus): Visne, Carole, eandem rem alius verbis exponere?
Carolus. — Utique. Lupus haedum insequebatur. Qui quidem, cum nullam viam salutis sibi videret superesse, lupum ut tibiis caneret oravit, ne ipse iniucunde, ut aiebat, moreretur. Adnuit lupus, tibiisque canere coepit; at canes venatici, cantu excitati, ipsum lupum insecuti sunt. Tum fera, haedo dimisso, in fugam est conversa.
Magister. — Quid tum lupus exclamavit?
Carolus. — «Oportebat me, coquus cum essem, tibicinem non agere».
Magister. — Quid aliud ex hac fabula colligi potest?
Carolus. — Nil adiciendum puto.
Magister. — (Omnes discipulos adlocutus): Nemo quicquam respondebit?
Unus ex illis. — Ipse, si licet.
Magister. — Dic, age.
Discipulus. — Fabella de haedo et lupo illud etiam docet, fieri nonnumquam ut, qui viribus vincuntur, fortiores calliditate superent; ideoque corporis vires, si prudentia absit, null utilitati esse. Tibiarum enim cantum canes venaticos excitaturum haedus probe intellexerat, lupus minime suspicatus est.
Magister. — Rectissime conclusisti. Conside.
COLLOQUIUM II (De Cynegeri virtute)
Magister. — Huc ades, Valeri, ex libello tuo quid Cynegirus egerit recita.
Valerius. — «Cynegiri, militis Atheniensis, gloria magnis scriptorum laudibus celebrata est, qui in pugna Marathonia, post proeli innumeras caedes cum fugientes hostes ad naves egisset, onustam navem dextera manu tenuit nec prius dimisit quam manum amitteret; tum quoque, amputata dextra, navem sinistra comprehendit, quam et ipsam cum amisisset, ad postremum morsu navem detinuit».
Magister. — Idem verbis tuis enarra.
Valerius. — Cynegirus Atheniensis apud Marathona fortissime pugnavit; fugientes hostes ad naves insecutus est; navem unam manu detinere conatus est. Deinde, cum hostes utramque manum illi amputassent, dentibus.
Magister. — Quid de hac re sentis?
Valerius. — Quod vix credibile est, fidem habere nequit.
Magister. — Sed constat Cynegirum illum strenuum audacemque in proelio fuisse.
Valerius. — Fuerit sane; at hominem onustam navem dentibus detinentem quis unquam vidit?
Magister. — Quis Cynegirus fuit?
Valerius. — Aeschyli frater.
Magister. — Unde scis?
Valerius. — Ex adnotationibus, quibus liber noster est instructus.
Magister. — Quis Aeschylus?
Valerius. — Tragoediarum scriptor clarissimus, qui et ipse apud Marathona fortiter pugnavit.
Magister. — Quo anno apud Marathona pugnatum est?
Valerius. — Anno quadringentesimo nonagesimo ante Chr. n.
Magister. — Recte; conside.
COLLOQUIUM III (De duobus anguibus)
Magister. — Legistine, Fabulle, narratiunculam de amore coniugali, quam Italice convertendam adsignavi?
Fabullus. — Legi.
Magister. — Quid Tiberio Graccho evenit?
Fabullus. — Duos angues domi deprehendit.
Magister. — Quid postea fecit?
Fabullus. — Haruspicem adiit, eumque consuluit.
Magister. — Quid ille?
Fabullus. — Respondit, si mas dimissus esset, Tiberii uxorem perituram; si femina, ipsi Tiberio mortem instare.
Magister. — Quomodo, hoc responso audito, Tiberius se gessit?
Fabullus. — Feminam dimitti iussit.
Magister. — Clarum igitur exemplum amoris coniugalis edidit.
Fabullus. — At non aliter illi faciendum erat.
Magister. — Quomodo dicis?
Fabullus. — An debuit ille, mare dimisso feminaque necata, uxorem ipse suam interficere?
Magister. — (Ridet). In hoc tamen laudandus est, quod pro salute uxoris suam ipsius vitam spreverit. Nunc totam narrationem expone.
Fabullus. — (Celerrime). Tiberius Gracchus duos angues, marem et feminam, deprehendit. Haruspicem....
Magister. — (Manu ut desistat imperat). Nihil prorsus intellego; tanta est enim tua celeritas in dicendo. Dixi sescenties: articulatim verba proferenda sunt, clare, distincte, non sine aliqua gravitate, cui nil tantum obest quam pronuntiandi concitatio. Narrationem igitur de integro resume, sed pressius loquere.
Fabullus. — «Ti. Gracchus, anguibus domi suae mare ac femina deprehensis, certior factus ab haruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus, marem necari, feminam dimitti iussit, sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi».
Magister. — Nunc id ipsum verbis tuis enarres velim.
Fabullus. — Cum Tiberius Gracchus duos angues, marem et feminam, deprehendisset, haruspicem consuluit. Ille, re explorata: «Mare dimisso, ait, mors uxori tuae impendet: dimissa femina, tibi». Tiberius statim marem necari iussit.
Magister. — Probo, conside.
COLLOQUIUM IV (Marius et Cimbricus servus)
Magister. — Exsurge, Gai. Recita ex libro tuo narratiunculam de Mario et Cimbrico servo; sed non, ut plerumque in ludis fit, incondito quodam murmure aut (quod contrarium est vitium, sed aeque improbandum) nimis intente instanterque pronuntiando, voce quam decet editiore, tamquam si in contione potius quam in ludo quis loquatur. Apte, sapienter dicendum est, pausis notatis, voce, prout res postulat, nunc intenta, nunc remissa, ut ipsa sonorum varietate sententia plane colligatur.
Gaius. — «Marius post sextum consulatum annumque septuagesimum nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae, in quam fugiens consectantes Sullae equites se abdiderat, iniecto in collum loro, in carcerem perductus est. Ad quem interficiendum missus est cum gladio servus publicus, natione Germanus, qui forte ab eo imperatore bello Cimbrico captus erat; ille vero ut agnovit Manum, magno eiulatu exprimens indignationem casus tanti viri, abiecto gladio, profugit e carcere».
Magister. — Recte, puer. Nunc velim ea quae recitasti verbis tuis exponere coneris.
Gaius. — Marius, cum Sullae equites fugeret, in palude delituit. Deprehensus est atque in carcerem abductus. Ad eum interficiendum servus publicus, natione Germanus, missus est. Ille vero, qui bello Cimbrico captus erat, Marium agnovit atque, abiecto gladio, e carcere profugit.
Magister. — Elegantius poteras; sed nusquam errasti; in ludis id primum est. Nunc vero Marius ille qui fuerit scire cupio.
Gaius. — Magnus Romanorum imperator. Bellum Iugurthinum confecit; Cimbros Teutonosque gravissima clade reppulit; magnam illorum multitudinem concidit, maximo periculo Italiam liberavit. Memini superiore anno tecum in Eutropii Breviario nos legisse natum illum agresti loco, hirtum atque horridum vitaque sanctum, quantum bello optimum, tantum pace pessimum fuisse.
Magister. — Ipsa Eutropi verba sunt; nihil desideratur.
Gaius. — Memoriter enim didici; saepius enim nos admonuisti ut, si quid in Latino sermone proficere vellemus, quam plurima memoriae mandaremus.
Magister. — Nec quicquam aliud instantius commendaverim. At cur Eutropius Marium pace pessimum iudicet non video.
Gaius. — Nulli tale iudicium aptius congruit; nam cum eo tempore duae factiones cives Romanos distinerent, Marius, populari causa suscepta, victoriam plebis superbe atque atrociter exercuit. Adversariorum factionem oppressit, principes eorum qui optimatium causae favebant in proscriptorum numerum rettulit, caedibus, luctu, terrore totam Italiam implevit.
Magister. — Probissime. Conside.
COLLOQUIUM V (De animalibus)
Magister. — Cras unusquisque vestrum ea quae de animalibus in libro vestro leguntur, Italice conversa ac nitide exscripta mihi tradet. Id pro penso erit. Aliquot capitula sunt; brevia, neque ea difficilia. Quin etiam spero iucundum vobis fore tam multa de animalibus cognoscere. At cavetote ne omnia credatis; multa a veri similitudine absunt; nonnulla vero falsa et commenticia ibi commemorantur, pravae vulgi opiniones.
Discipulus. — Quid igitur opus est ea nos discere, quae a vero aversa sunt?
Magister. — Dicam; qui antiquitatis notitiam adfectat, eum illud etiam pervestigare atque exquirere oportet, quae veteres homines crediderint, vel si contra veritatem crediderint. An ignoras Dantem nostrum solem circa terram circumferri falso putasse? Quod qui non noverit, putasne Dantis illum carmina probe intellegere posse? Nunc, quoniam de animalibus mentio incidit, quaero ex vobis quae inter animalia maximae hominibus utilitati esse putetis.
Discipulus. — Ante omnia bovem; nam et agros arat et currum trahit et agricolis in. omnibus operibus est adiumento. Idem carnibus suis cibum optimum praebet, corioque, quo tegitur, calceamentis materiam suppeditat. Eius femina, quae vacca vocatur, lac bubulum dat, quod hominibus gratum ac salubre alimentum est, pueris vero et aegrotis et senibus paene necessarium; eorum victus enim maxime in lacte consistit.
Discipulus alter. — Si de carnis suavitate disserere oportet, iniquum est nullam de porco mentionem facere; quam multis enim deliciis suilla caro hominum mensas instruit! Si quis gutturi ac ventri indulgere solet, paene innumerabiles voluptates capit ex illa; nihil exquisitius aut tam varium natura gulosis viris obtulit, nihil delicatius.
Magister. — Iure id addidisti. Etiam veteres scriptores suillae carnis suavitatem laudibus efferunt; quin etiam Plinius ille, quo nullus curiosior naturalium rerum indagator exstitit, quinquaginta sapores aetatis suae coquos in carne suilla invenisse refert. At dic: ubi caro vitulina ac bovina venit?
Discipulus. — Apud lanium.
Magister. — Ubi veneunt et pernae, et farcimina suillae carnis ut lucanicae, isicia, botuli?
Discipulus. — Apud salsamentarium.
Magister. — Recte; sed ad bovem revertamur; quis ex corio calceos efficit curatque ut ad pedes habiles aptique sint?
Discipulus. — Sutor.
Magister. — Ubinam?
Discipulus. — In sutrina.
Magister. — Quis boum tergora subigit coriumque perficit?
Discipulus. — Coriarius.
Magister. — Quod animal post bovem utilius?
Discipulus. — Ovis.
Magister. — Quasnam utilitates ex ove percipimus?
Discipulus. — Ovis villi lanam praebent; ipsa cotidie ad mulctram venit ex eiusque lacte caseus optimus fit. Agnis quoque quos illa parit pro cibo utimur.
Discipulus alter. — Sic igitur ea munera pensamus! Lanam illa et caseum suppeditat, nos tanti beneficii memores illius prolem iugulamus atque comedimus. Malum genus homines, semper beneficiorum acceptorum immemor!
Magister. — Tace, philosophe, atque, si libet, oleribus vescere. Vel potius dic: quibus modis lana tractatur, ut ad quotidianos usus sufficiat?
Discipulus. — Ante omnia lana nendo in filum ducitur. Nebant olim ancillae, aniculae; quibusdam locis mulieres omnes; colu et fusis nebant, lanae pensa in stamina ducentes. Nostris vero temporibus hominum industria nendi operam a mulieribus ad machinas transtulit.
Magister. — Bene habet; sic pergito.
Discipulus. — Lanae staminibus texturae conficiuntur, quibus utimur vel corporis tegumentis vel lectorum stragulis.
Magister. — Ubi lanae texuntur?
Discipulus. — A textoribus vel a textricibus in textrinis.
Magister. — Quid haec vox significat, textrinum?
Discipulus. — Duplicem vim habet: nam et locum, ubi lana texitur, significat et artem ipsam texendi.
Magister. — Suntne alia animalia quae hominum commoditatibus inserviant?
Discipulus. — Sunt profecto, eaque complura. Canis in primis, qui ob fidelitatem obsequiumque amicus hominis appellatur.Nullum animal in officio persolvendo constantius est: aedes ille custodit, greges servat, venatoribus etiam atque aucupibus tantae utilitati est, ut, nisi canis operam suam tam strenue homini navaret, nulla ars venatoria esset, nullum aucupium.
Magister. — Scisne quid venatio ab aucupio differat?
Discipulus. — Ante equidem ignorabam; sed memini te nuper dicere aves captare aucupium esse, lepores vero maioresque feras insectari eam esse venationem.
Magister. — Probissime; pergito.
Discipulus. — Longum est usus omnes persequi, quos animalia ad humanam vitam adferunt; ut asini, patientissimum genus, ad onera ferenda maxime idoneum; ut bombyces, qui bombycem pariunt, unde sericae (vel bombycinae) vestes parantur; ut apes, quae mel colligunt atque condunt; ut, si volumus, feles etiam, quae mures insectatur atque domos obscenis illis hospitibus purgat.
Discipulus tertius. — (Submisse). Feles mea, fateor, nihil aliud agit nisi lac sorbet, dormitat, stertit. Carnem illa quidem, si occasio detur, arripit voratque; muribus vero parcit. Credo eam cum illis pacem sempiternam pepigisse.
Magister. - De animalibus hodie sat diximus; ad aliam rem transeamus.
COLLOQUIUM VI (Malus quidam discipulus)
Magister. — Publium hodie interrogabimus. Phaedri fabellam, quam heri Italice convertimus, tu, Publi, memoriter, ut praecepi, recitabis. De rana rupta agebatur, quae, dum bovis magnitudinem consequi vult, nimis rugosam cutem intendendo, ut poeta ait, «rupto iacuit corpore». An versus illos edidicisti?
Publius. — (Emungit nares; tacet).
Magister. — Praeclare responsum!
Publius. — Si vis, incipiam.
Magister. — Quidni? id ipsum volo. Distincte atque clare profer.
Publius. — (Bis terque balbutit): «In prato quondam....».
Magister. — Nil aliud? Exspecto quae sequuntur.
Publius. — (Caput scabit; tandem haesitante lingua pronuntiat): «In prato quondam....».
Magister. — Siccine satis? Perge.
Publius. — Facerem, sed.... nil memini.
Magister. — An potest quisquam quae numquam didicerit meminisse? Quod nil reminisceris, voluntatis vitium est, non memoriae.
Publius. — Nescio quid nunc memoriae officit; sed experiar: «In prato quondam.... rana... conspexit bovem....»; dixi igitur:... «conspexit bovem....». (Ad quendam conversus, submissa voce): Subice, quaeso. (Distorquet oculos; digitis significat ut aliquas sibi subveniat).
Magister. — An putas me quid submisse dicas non audire, manusque tuas non videre? Cur potius non fateris pensum, quod accepisti, te neglexisse?
Publius. — Fateor; sed me reprehendere noli: valetudine impeditus sum.
Magister. — Credam?
Publius. — Totum diem heri ex capite laboravi.
Magister. — Cur te mentiri suspicer? Cedo tamen libellum tuum, ut inspiciam quomodo praeterita pensa emendaveris.
Publius. — Domi libellum reliqui.
Magister. — Haec quidem summa neglegentia est. Quid? si miles eris, armis te instruere oblivisceris?
Publius. — Peccavi, fateor; sed libellus meus atramenti maculis scatebat; exscribere in animo erat; ignoscas.
Magister. — Ignoscam; audi tamen. Desidiosus es, puer; officia scholastica semper neglegis. Quinque iam menses hunc ludum frequentas et me audis, sed quidnam ex verbis meis profeceris nondum video. Id unum scis, plorare; nam, postquam pagellam scholasticam pessimis notis distinctam accepisti, tum, ecce, puellarum more eiulas: profluvium est lacrimarum; tragoedia mera. Negas ea omnia tua culpa fieri; mala fata incusas et praeceptorum severitatem et magnum viae clamorem, ad quam ludus spectat. Coniurant omnia in te, miselle. Tu innocens es, diligens, attentus, discipulorum optimus. Redi nunc ad scamnum tuum; cras iterum interrogaberis; hodie, ut pollicitus sum, tibi ignoscam, ut scias numquam seram esse paenitentiam, si quem in ludo pigritiae suae taedere coeperit. Sed memento magnam quidem esse magistrorum benignitatem, non illam tamen infinitam. I quam citissime.
COLLOQUIUM VII (Discipulorum rixa)
Magister. — Rogat me per famulum praeses ut illum statim conveniam. Spero vos, me absente, quietos fore; non diu abero. Tu, Gai, qui classi ob diligentiam praepositus es, condiscipulos tuos regendos susceperis; iura disciplinae, tamquam si magister sis, exerceto. (Abit).
Undique submissa murmura audiuntur; puellae statim alacriter, ut adsolent, confabulari incipiunt; hic ridet, ille plumbum acuit; nonnulli oscitant. Titus, discipulorum pessimus, brachium Iulii carpit; hic aegre vocem premit.
Gaius. — St! Vos oro ut silentium teneatis; si quid turbabitur, ipsum me magister reprehendet.
Discipulus quidam. — Iure id precatur.
Discipulus alter. — (Ad Gaium). Dic potius: «Quousque tandem patientia mea abutemini?». Mihi crede, nobilius sonat.
Titus. — (Gaium procaciter intuens). Salve, magister optime; magister et domine, salve.
Gaius. — (Ridens). Et te salvere iubeo; sed tace.
Titus. — Dic mihi, doctissime: licetne paululum exire?
Gaius. — Non licet.
Titus. — Sed necessitas quaedam impellit ut exeam.
Gaius. — Credo; sed cito magister revertetur; tum, si ille permiserit, exibis. Nunc tace.
Titus. — (Cantitat, manus sic agitans, velut si cithara ludat).
Vice magistri fungitur; Gerit quatitque ferulam; Discipulis imperitat, Formidulosus omnibus. Adspectu venerabilis, Quamvis pusillo corpore, Infirmo quamvis latere, Pallente quamvis facie. Magistri sedem occupat; Magistri tenet cathedram. O casus iucundissimus!
(Cachinnat)
Asellos regit.... asinus.
Rident omnes; unus. Valerius frontem.contrahit, et capite nutat.
Titus. — Cur, Valeri, me canente abnuis? Novi mores tuos; oboedientior es quam decet. Scholasticam modestiam nimis servas; ludi disciplinam ultra modum amas. Sed ficta est atque adsimulata ista tua virtus, fictum istud disciplinae studium. Omnium in obsequio vivis, miserrime. Magistro adsentaris; praesidem cernuus, obtorto collo oculisque demissis, tamquam supplex, adloqueris; ipsum ludi famulum catelli more adularis. Atqui boni discipuli munera haec tria sunt: disciplinam odisse, magistros contemnere, aliena pensa exscribere. (Ridet aliquis; ceteri indignantur).
Discipulus quidam. — Visne tacere? Taedet nos omnes importunae istius loquacitatis.
Tullius. — Patere; stultus est. Qui stultus nascitur, stulte loquitur, stulte agit, in suaque stultitia involutus, tamquam sus in coeno, vivit. Dies veniet: stulte peribit. In ludo iste nil proficit; mente parum validus cum sit, lingua tantum valet, mirae loquacitatis adulescentulus. Ceterum nescit quot digitos in manu habeat.
Titus. — Heus tu! Quid submurmuras? Quid me vana ista garrulitate incessis? Audivi equidem quid diceres. Stultus ego? Tu, credo, unus sapis. Mirum quantum! Poeta es; id quis ignorat? Tamquam Musarum adflatu instinctus intueris; sollemniter incedis; capillos insuper innumerabiles seris. Capillos dixi? Silva est potius; eaque tam densa, quam ne Orpheus quidem, collega ille tuus, lyrae cantu deduceret. Sed audi me, pupule, audi, bellissime: timeo, vehementer timeo — quid? —, ne incondita ista silva incolas plurimos alat. (Cachinnat).
Gaius. — Finem tandem facito protervis istis dictis; nisi conticueris, famulum arcessam magistrumque per illum orabo ut statim redeat.
Tullius. — Ego vero ne magistrum quidem exspectabo, at, si verbum amplius addideris, colaphum tibi impingam. Reminiscere: hi mei versus sunt, haec carmina cano.
Titus. — O Parnasi decus, o caput Musis pediculisque dilectum, credisne te unum manus habere? Pugnis tam bene utor quam lingua: experire, vapulabis.
Tullius. — Tu potius: en, accipe! (Os illi contundit).
Titus. — Accipe et tu. (Pugnum in Tullii caput impingit).
Gravis tum oritur tumultus et puellarum quiritatio; conclave totum clamoribus personat; in omnibus scamnis turbatur. De improviso magister in limine insistens conspicitur: magnum fit silentium.
Magister. — Optime! laudo; ita scilicet ludi disciplina servatur. (Cathedram inscendit; sedet). Considite. Tu, Gai, famulum voca. Praesidem ille cum duobus istis belligerantibus adeat. Tu illos comitabere; rem omnem diligentissime enarrabis; quod ubi feceris, statim redito.
Titus, Tullius, Gaius exeunt.
Magister. — (Obducta fronte diu tacet; deinde Caesarem adloquitur): Tu, Caesar, pygmaeorum narratiunculam, quod pensum heri accepistis, liberius expone.
Caesar. — Pygmaei ternis mensibus expeditionem contra grues faciunt. Insident arietibus vel capris; sagittis bellum gerunt. Ova pullosque arripiunt, quibus utuntur pro cibo. Pinnis putaminibusque admixto luto casulas aedificant.
Magister. — Probe rem exposuisti. In hoc tamen errasti, quod verbum insident pronuntians secundam syllabam perperam acuisti; at prima acuenda erat: ínsident pronuntiandum est, non insídent!
Gaius. — Te orat praeses ut discipulis recites quae ille in his classis commentariis scripsit. (Commentarios porrigit).
Magister. — (Recitat).
«Titus, quod, absente magistro, ludi disciplinam turbaverit, condiscipulos irriserit, remque ad rixam perduxerit, quinque dies a ludo abesto.
«Tullius, quod lacessitus nimis acriter responderit, priorque vi usus sit, tres dies a ludo abesto.
«Neuter rursus in ludum admittetur, nisi pater, vel is qui patris munere fungitur, eum comitetur.
«Cum redierint, severe a magistro admonendi sunt, ni se emendaverint, fore ut maioribus poenis plectantur».
Magister. — (Graphio commentarios signat; charta bibula exsiccat; famulo reddit). Sic fiet.
COLLOQUIUM VIII (De novis verbis Latine fingendis)
Discipulus. — Libenter, magister, hunc tibi libellum tradiderim, quem nuper, festis Paschae diebus, domi otiosus composui. Ineptiae sunt, fateor; sed, nescio quomodo, tantopere me delectant, ut quid de toto hoc genere sentias scire vehementer cupiam.
Magister. — Haud sane intellego quidnam in libello tuo scripseris; ostende, quaeso. Si consilium quaeris, quantum in me est, non gravate tibi adero. Meum enim officium est et docendi et admonendi.
Discipulus. — Vide, igitur. Haec interdum mihi cogitatio incidit, quod quidem plerisque accidisse suspicor, quam multa nostrae aetatis homines reppererint, quae antiquitati penitus ignota fuerunt. Quae si veteres illi scriptores patrio sermone significare vellent, quibus verbis uterentur? Id igitur expertus sum, si qua nostrae aetatis verba, quae recentissima essent, recte Latine converti possent.
Magister. — Ede exemplum.
Discipulus. — Audi. Eam tabernam, quam saepe ingredimur, ut stantes fabae Arabicae sucum ducere, vel cervisiae poculum haurire possimus, ut nos barbarico verbo (prosunt enim et verba externa, si brevitas illa commendet) 'bar' appellamus, tabernam potoriam Latine dicendam puto. Probasne?
Magister. — Minime.
Discipulus. — Cur?
Magister. — Erras enim et vehementer tu, cum credas nullas potorias tabernas veteribus fuisse. Nil apud illos tam frequens, tam usitatum fuit. Graeco nomine thermopolia vocabant. Idem igitur fuit apud Graecos et Romanos thermopolium quod 'bar' apud nos. Quod cum ita sit, quid attinet nova vocabula fingere? Nisi forte libeat in antiquorum nominum locum recentiores locutiones temere subicere, ita ut pro theatro 'spectandi locus' dicatur, pro bibliotheca 'aedificium librorum armaria adservans', pro pharetra 'sagittarum custodia'. Quo quid stultius fingi potest?
Discipulus. - At multa sunt, quibus veteres procul dubio caruerunt.
Magister. — Certe; cedo igitur libellum, ut diligenter inspiciam. Vel potius, ipse recita.
Discipulus. — «Sigaro», nicotiniana folia in bacilli formam convoluta. Probasne?
Magister. — Non satis; nam tu, dum «sigaro» Latine reddere conaris, Iliadem paene scripsisti. Quam multis verbis enim usus es ut rem unam significares! An credas, si apud Romanos mos hic invaluisset, ut, tabaci fumum sugerent. hac, ut ita dicam, periphrasi usuros fuisse? In novis vocabulis fingendis nimis longae verborum circuitiones vitandae sunt. Simplicitate est opus, quae praecipua virtus habetur in loquendo. Ut melius Antonius Bacci, qui vir singulari doctrina ac peritia id sibi proposuit ut, quae vocabula Romanis prorsus ignota nostra tempora postulant, ea Latine redderet, «sigaro» tortile tabacum vocavit!
Discipulus. — 'Bicicletta' bicyclula, birota.
Magister. — Utrumque vocabulum probo; alterum enim Aloisius Graziani eleganti atque vulgatissimo carmine sanxit et quasi publico iure fecit, alterum Maurus Ricci lepidis quibusdam versiculis. Perge, quaeso.
Discipulus. — 'Andare in bicicletta' birota ire, incedere.
Magister. — Falso! Nam ire quid esset, sescenties dixi: pedes incedendo vel ambulando alternare, gradum gradui addere, id illud est quod recte ire dixeris. Quisquis vero vehiculo fertur, sive navem conscendit, sive currum agit, vel birotae insidet, vehitur ille, non it. Hoc loco igitur libellum tuum sic emendes oportet: birota vehi. Nunc recita quae sequuntur.
Discipulus. — 'La radio' radiophonum, 'Automobile' autocinetum.
Magister. — Ficta ista verba sunt; neque tamen damnanda mihi videntur. Nam quid opus est per verborum ambitum recentiora inventa significare, cum Graeco sermone multa quae nostrae aetatis sint ita exprimere possimus ut singulis verbis singulae res significentur?
Discipulus. — 'Gelato di panna montata' nivea lactis floris sorbitio.
Discipulus alter. — (Submissa voce). Sorbere malo quam Latine conversam audire.
Discipulus. — 'Cartoni. animati' viventes imagines, 'Commissione di esami di Stato' septemviri discipulis publice iudicandis.
Discipula quaedam. — Quod di avertant!
Magister. — St! Condiscipulum loquentem interpellare non licet.
Discipula. — Ignosce, quaeso; sed, nescio | cur, verba illa timorem quendam in animum meum iniciunt.
Magister. (Subridens). — Si quis diligenter in studia incubuerit, nihil illi a iudicibus est timendum.
Discipula. — Sic aiunt; sed....
Magister. — Visne aliquando, puella, linguam tuam continere?
(Ad discipulum conversus). — At tu quae sequuntur recita.
Discipulus. — 'Portalettere' publicus tabellarius, 'Caramella' concretum saccharon, 'Pianola' machinale cymbalum, 'Partita di calcio' pedibus folliculo ludentium certamen.
Magister. — Iam satis est. Nunc probe intellexi quid tibi proposueris. Cedo libellum; domi legam. Cras tibi adnotationibus instructum restituam.
Discipulus. — (Libellum tradit).
Magister. — Ingenium tuum admiror, diligentiam laudo; vocabula ipsa probo acumine quodam et mentis sollertia reperta. Sed illud te monitum volo: vereor, puer, ne nimis et temporis et laboris insumas in opere vano; nam quae praeterita aetate nulla erant, nomen iis addere arbitrium est. Iocus est iste puerilis, res veteribus prorsus ignotas velle ipsorum vocabulis significare. Si Latinum sermonem diligis, si proavorum nostrorum lingua tantopere tibi cordi est, si magnam hanc laudem adfectas (quam, fateor, et ipse semper concupivi, atque utinam vel minimam partem sim consecutus!), ut omnes te dicant in Latino sermone non mediocriter esse versatum, sperne, suavissime, vanam istam exercitationem: insulsum quiddam est, mihi crede, nil nisi temporis impendium. Ciceronem legito.
INDORUM PROVERBIA
- Aliud divitis iter est, aliud sapientis.
- Silentium ignorantiae ornamentum est.
- Qua ex parte pluit, ea umbellam opponito.
- Si discipulus errat, magister culpatur.
- Stulto libri quid prosunt? quid speculum caeco?
- Defosso auro nemo utitur.
- Qui male calceatus est, viam male esse stratam queritur.
- Latranti hyaenae leo non irascitur.
- Umbram suam nemo unquam transiluit.
- Dant saepe humiles quod magni recusant: sitientes maris aquam spernimus, fonticulum quaerimus.
- Rex in finibus suis venerationem habet, sapiens ubique.
- Tardo gradu Fortuna advenit, celeri cursu discedit.
- Cito venter impletur, animus numquam.
- Ne dies inutilis praetereat, aliquid cotidie legendum est, aliquid incipiendum, aliquid donandum.
- Sine socio nihil prospere geritur: quis ambulet pede uno?
- Fortibus ne obstiteris: nubes ventum sequitur.
- Summa est stultitia alieno iudicio iudicare.
- Ignavorum verba, ut testudinis collum, modo emittuntur, modo recedunt.
- Bonum quaerenti fausta omnia succedunt.
- Morere potius quam virtutem deseras; ignem imitare, qui potest exstingui, frigescere non potest.
- Qui multa superbus negavit, multa suppliciter petere cogetur.
- Prudentiam, doctrinam, sollertiam fur nemo ademit.
- Citius oceanus quam verus amor coercebitur.
- Di non gladio feriunt; quem illi oderunt, mentem occaecando perdunt.
- Fit ut aut hominem pecunia deserat, aut homo pecuniam.
- Frustra pauper ditior fieri laborat: nummi nummis capiuntur, ut elephantis elephanti.
- Neque vir malus senescente aetate mitescit neque cucumis rectus propter maturitatem dulcescit.
- Senescentis hominis capilli, dentes, oculi, aures consenescunt: una animi cupiditas senescere nequit.
- Varius bucularum est color, sed album lac; multae sunt hominum virtutes, veritas una.
- Generosus animus adamante durior est, flore delicatior.
- Lychnus tenebras vorat ; fungos idem, fuliginem, fumum parit. Quo quisque cibo vescitur, talem progeniem habet.
- Quod fieri nequit timendum non est; nemini unquam bis caput obtruncatum est aut ter manus abscisa.
- Miris quibusdam catenis spe homines vinciuntur, qua impediti currunt, soluti iacent.
- In summo tantum rerum discrimine quid valeat amicus discitur, quid uxor, quid servus, quid animus ipse noster.
- Misera ac ridenda vanitas est: cornix coram cycnis et pavonibus molliter saltare non erubescit.
- Vilescit cycnus graculis immixtus, inter hyaenas leo, inter asinos equus, vir sapiens in turba indoctorum.
- Improbos beneficio adficere idem est ac si in aere aedifices, in vento pingas, in aqua scribas.
- Qui flecti nequit, magna illi pericula obeunda sunt; erectas arbores lignator caedit, distortas neglegit.
- Virus serpentes indente gerunt, equinae muscae in capite, in cauda scorpiones; pravi hominis animus veneno inficitur totus: merum ille venenum est.
- Improborum testimonia culpae suspicionem non delent; qui vestem limosa aqua lavat, vestis maculas non purgat.
- Improbus, dum aliis noceat, vitam ipsam spernit. Prandenti tibi musca in cibum incidit, gaudetque moriens quod te vomentem videt.
- Dolor non eodem impetu ignavos homines petit atque nobiles: frigora pedes citius quam oculos mordent.
- Dignitate magister decem praeceptoribus praestat, centum magistris pater, mater cuivis.
- Sic avarum pecunia iuvat, ut citharae cantus surdum, ridentes virgines caecum, florea serta mortuum.
- Elephantos compedibus adstrictos adspice, domitos angues, sapientes viros paupertate oppressos: quid fata possint inde considerato.
- Ut manus corpori sponte subveniunt, ut cilia oculis, Sic amicus amico morem gerere ne cunctetur.
- Fortis neglegenter pugnans infirmo cuivis succumbit.
- Nescio quid veneni vitam nostram tamquam malam arborem inficit; duo tamen suavissimi fructus inde percipiuntur: poetarum carmina et bonorum sermones.
- Qui iniuste agit, semetipsum non diligit; nam quicquid mali in alios commiseris, patiaris ipse necesse est.
- Septem hi excitandi non sunt, si dormiant: anguis, rex, tigris, senex, puer, alienus canis, stultus.
- Summa utitur perfidia qui alius ac sit viris bonis videri cupit; iure illum sui ipsius furem vocabis.
- Talis est qui neque gaudet neque donat, qualis follis in officina fabri ferrari: spirat ille quidem, non vivit.
- Sol surgit rubescens, rubescens occidit; vir magnus idem semper est et in rebus secundis et in adversis.
- Ita fortunae confidendum est, ut, si quid concupiveris, summis id viribus adsequi coneris: leporum mos non est dormientis leonis in ore cubilia sua facere.
- Stultum hominem, si simplex erit, miserare; si malus, metue.
- Potentioribus hominibus servire quidnam sit quaeris? Idem est ac si gladium lingas, si leonem vel tigridem amplexeris, si labia tua serpentibus osculanda porrexeris.
- Improborum indolem frustra corrigere conaris; nemo eo usque in arte culinaria provectus est, ut ipso curante bene coctum allium suave oleat.
- Velut lychnus in ampulla absconditus, importuna eruditio nihil iuvat, si mentis acies deerit.
- Aqua guttatim decidens magnam ampullam implet; hac lege et pecunia crescit et doctrina et virtus.
- Hominum indolem praecepta non mutant. Quidam canis caudam ut corrigeret, vacuo in calamo insertam sex menses coercuit: nihil tamen egit.
- Haec sapientia monet: A primum, ne quid unquam incipias; deinde, si quid susceperis, ut ad exitum perducas.
- Avis, dum longinquam praedam acerrimis oculis adspicit, iuxta adpositum queum non vidit, innexoque pede libertatem amisit.
- Gaudium post dolorem iucundius; qui in sole aestuavit, libentissime arboris umbram sequitur.
- Mors viventes aufert, mortuos praeterit; infamia et viventibus et mortuis nullo discrimine adhaeret.
- Silva tigridem servat, tigris silvam: e silva egressus tigris interficitur; caeditur silva quam tigres non incolunt.
- Summae levitatis est, domum alienam non vocatum ingredi, ex ut plura nullo rogante loqui, semetipsum laudibus efferre ceterisque maledicere.
- Quem bonorum societas non ad summum perduxit? Aquae gutta, si in loti folio resedit, margaritae imitatur splendorem.
- Si aedium tuarum limen inimicus tuus tetigerit, id unum cogita, sanctum esse hospitis caput et inviolatum: arbor ne illum quidem a foliorum umbra prohibet, qui securi armatus ad se caedendam venerit.
- Hic citharae cantus, illic ploratus ac feminarum eiulatio; hic docti disserunt, illic ebrii rixantur; decens hic puella, anus illic senectute confecta. Haec rerum natura utrum ambrosia an veneno conflata sit prorsus non intellego.
- Arboris ramusculo obtectus mollis hyacinthus latebat; tutus erat, at numquam ventus illum osculatus est, apis nulla sucum ex eius calyce duxit: cito demisso capite defloruit.
- Aquam fluvius vehit, neque bibit; fructus arbores gerunt, neque comedunt; segetes nubes alit, neque consumit: semper bonorum divitiae aliis prosunt.
- Quae beneficia in bonos contuleris, proderunt; quae in malos, peribunt; gignitur lac in buculis ex herba; ex lacte in anguibus gignitur venenum.
- Homines malos, ut spinas, duobus modis cavebis: vel si calceis obteras, vel si procul vites.
- Splendente luna nullus odor e floribus efflatur; iacent illi ac nocturno gelu conclusi languescunt. Frustra luna nata est; tristis in caelo errat.
- In homine virtutibus egregio vitium, quod unum erat, maledicus quidam carpsit. Aper in hortuli lacu lotorum flores spernit, limum quaerit.
- Patriam sine iactura relinquere vir magnus postet, tenues ac pusilli non possunt; mare margaritae deserunt, ut in regali diademate splendescant; ranae, si e lacu evaserunt, ab esurientibus graculis comeduntur.
- Ganges ipse, sacratissimus amnis, postquam in mare influit, salsedine inficitur; vir sapiens pestiferam malorum contagionem semper vitato.
- Sine sole dies, sine magnanimitate potentia, sine decore excellentia, sine dignitate facundia, sine lotorum floribus lacus, sine liberis familia omni iucunditate carent.
- Acus, quae recta est, disiuncta sarcit; forficula, quae curva, coniuncta dividit. Hinc discas oportet derecto itinere pergere, flexas vias spernere.
- Uxor bona vultum semper hilarem gerat, res domesticas curet, aedium supellectilem diligenter servet, pecuniae parcat.
- Te si calamitas adflixerit, infimus quivis homo facile contumeliis obruet: proterva est enim ignavia et stultitia contumax: item ranunculi, si forte elephantus in paludem incidit caenoque submersus haesit, illius capiti insultant ac temere gloriantur.
- Cui filius, servus, uxor morem gerunt, non multum possideat licet, dum satis ei sint quae habet, beatissimus est ille existimandus.
- Varius de mulieribus est sermo. Dicunt alii: Quicquid viros librorum sapientia docuit, id mulieribus
sponte natura dedit. Mulierem ne flore quidem verberare decet.
Alii contra:
Hac lege sapiens fies: si multitudinem tamquam serpentes vites, si alienum cibum tamquam mortiferum venenum, tamquam diabolorum turbam mulieres.
Semper mulier alia dicit ac sentit, alia facit ac dixit, Qui dolose vixit mulier renascitur.
- Qui poetarum carmina eo animo legis ut, si quid illi deliquerint, id tantum malevolus notes, idem facis quod muscarum turba; quid enim muscae, vel in pulcherrimo corpore, praeter vulnera cernunt?
- Benignitas vel advenas conciliat, malus animus et amicos extraneos facit: febrim odimus, quae in corpore nostro sponte nata est; gratum nobis adfertur remedium procul ortum in silvis.
- Graculus niger est et cuculus niger; quid differunt? Ver adsit: graculus graculus erit, cuculus cuculus.
- Liberis quos parentes verberaverint, discipulis quos magister punierit, auro quod malleolus feriendo in laminas duxerit, nihil praestabilius est in terris.
- Bonum virum qui vituperat semetipsum foedat, ut si cinerem in altum proieceris, cito in caput tuum turpiter casurum.
- Quod cuique fata minantur, nemo effugere valet. Laqueum cerva abrupit, ex insidiis evasit, discissa retia eluctata est, ardentis silvae flammas undique circumstrepentes effugit, rapidum minacemque amnem tranavit, celeri cursu venatorum sagittas vitavit, ipsos praeteriit. Quid tum? In puteum delapsa perit.
- Sandalii lignum vel adsidue contritum suave quiddam olet; sacchari calamus, licet illum minutatim seces, nativam dulcedinem retinet, qua imbutus sponte edentibus blanditur; aurum in ignem proice: nigrescere nescit. Sic magnus viri nobilis animus in ipsa morte non mutatur.
- Quid maledici homines non carpunt? Te, si modestus eris, stultum vocabunt; si probus, callidum; si deos adsidue colas, simulatorem; si huius mundi vanitates spreveris, dementem; iidem si comiter te cum omnibus agentem viderint, tamquam pusillum quendam irridebunt; fortem indolem tuam adrogantiam vel fastidium esse dicent, eloquentiam loquacitatem, laborum tolerantiam animi infirmitatem.
- Bonorum societas improbos meliores reddit, nec tamen societas malorum bonos homines corrumpit. Florum odor ipsum vas fictile circumfundit in quo illi creverunt; num flores testam olent?
- Arbor virens fructibus suis aves multas satiaverat, locumque iisdem dederat, ubi inter folia securae ac placidae dormirent. Eradicatam tandem fluvius rapuit, undisque miserrime iactatam caenoque involutam trahebat. Quid illae ? Spectabant lentae quiescebantque.
- Si sacerdos ac rex una ambulantes tibi obviam fiant, quorum alter decimum annum agat, alter centesimum, te patrem cum filio vidisse reputa. Pater uter? Sacerdos.
- Languet sine pugna virtus, sed dubiis in rebus quid possit ostendit: numquam aloes lignum suavius olet, quam si illud in ignem proieceris.
- Speculum adsidue contritum splendescit; ne mens obtundatur, doctrina cotidie excolenda est.
- Doctrina qui perverse utitur, lac matris in venenum convertit.
- Asinos et porcos quid cibi lectissimi iuvant? Quid margaritarum monilia cervos? Quid lampas caecum vel fidium cantus surdum? Quid ebrios homines docti librorum commentarii?
- Libri nihil docent, si hominis animus ignoretur.
- Sapientium animos occasio mutat; unus calamus, qui vacuus est et corde caret, immutari nescit.
- Inimicos tuos superare numquam valebis, nisi par illis virtute eris; ferrum limatur ferro, margaritae adamante pertorantur.
- Nihil fata sponte possunt, sed ipsis hominibus adiuvantibus implentur. An putas cuiquam currentes bigas agere licere, altera si rota desit?
- Canem vel equum si verberaveris, minimus dolor plagam sequetur. Quid si asinos?
- Amor dolorem parit; nam quicquid dilexisti, amittendum est.
- Lignum ligno in mari immenso occurrit: colliduntur, discedunt, procul errant. Quid aliud hominibus in vita evenire putas?
- Perfidus homo et anguem improbitate vincit; hic suo tempore mordet, ille semper.
- Horae cedunt, dies occidunt, tempus delabitur; unde orti sumus eo revertimur. Vita tamquam amnis fluit, neque homo hominem curat.
- Et dies et noctes cursu perpetuo fluunt hominumque vitam secum silentio rapiunt.
- Cito nubis umbra evanescit; cito litoris arena, quam maris unda adluerit, disicitur ac dissipatur; neque diutius iuventus aut divitiae manent. Fallax somnium vita est, vacuum quiddam nocturnis tenebris circumfusum; si quid in illa me consecuturum speravero, quis me stultior?
- Quid vitae voluptas est? Quo tandem pacto gaudemus? Psittacum in felis ungues proicimus, cervam ad leonis fauces admovemus, equum uri cornibus opponimus.