Easy Latin Plays

by M L Newman


MATER GRACCHORUM

DRAMATIS PERSONAE

Cornelia.

Gaius Gracchus.

Blossius.

Marcus Octavius.

Tib. Gracchi Filius.

Famulae.

Cives.

Tribuni.

Senatores.


Scaena I. Apud Corneliam.

Cornēlia; G. Gracchus; famulae. Tib. Gracchus.

Gai. māter mea, cūr cessat Tibērius? quid agit?

solitārius iam semper ego in Campō me exerceō, vel

in silvīs ferās captō solitārius.

Cor. frāter tuus, mī fīlī, prō patriā nostrā cōgitat

et labōrat. nūm vīs patris vestrī fīlium, Africānī

nepōtem, esse dēgenerem? num ille vēnātiōnibus

studēbit, dum miseriīs premuntur cīvēs Rōmānī?

(clāmōrēs audiuntur)

populus (extra). euge, euge! salvē Gracche!

ecce Tibērius, tribūnus plēbis!

Gai. cūr māter...?

Cor. exaudī! quid audiō? quid clāmant?

(intrat Tiberius)

Ti. salvē, māter! salvēte!

Cor. mī fīlī, quid audiēbam? quid clāmābat

populus?

Ti. māter mea, populus Rōmānus mē tribūnum

plēbis creāvit.

Cor. tu ergo, mī fīlī, servābis Rōmam. senātum

comprimēs, cīvēs fovēbis.

Ti. nuper in Italiam reveniēbam. iter faciēns

per Viam Appiam multum dolēbam. ubīque servōs

vidēbam, miserōs hominēs et turpēs, gregēs custōdientēs,

ubi agricolae Rōmānī ōlim habitābant

et suōs quisque agrōs colēbat. nunc, eheu, omnēs

agrōs dīvitēs habent; cīvēs Rōmānī in urbe in

paupertāte ac vitiīs versantur, optimātium clientēs.

Cor. hoc ergō tibi erit opus, mī fīlī.

Ti. lēgem feram iustissimam. agrōs pauperibus

reddam; iterum suum quisque fundum colet.

Cor. (Gaium alloquens) hūc, puer! audīsne? ego

et tū testēs sumus. Tibērius populō Rōmānō agrōs

Italōs restituet, et pristinōs Rōmānōrum morēs.


Scaena II. In Forō.

Ti. Gracchus; M. Octāvius; cēterī tribūnī; cīvēs.

cīvēs (inter sē colloguentēs). tacēte! veniunt

tribūnī plēbis. audīte Gracchum!

Ti. cīvēs Rōmānī, suffrāgia ferētis. ego agrōs

Italōs cupiō inter cīvēs omnēs, ut anteā, distribuī—

prīvārī eōs quī plus habent agrī quam quīngenta

iūgera, M. Octāvius vetat; tribūnus plēbis plēbem

prōdit. (Octāvium alloquens) Marcē Octāvī, rursus

tē admoneō. dēsine etiam nune populī voluntātem

impedīre. (Octāvius tacet.)

cīvēs Rōmānī, suffrāgia ferte! cēnseō Octāviō

magistrātum abrogandum. quid sentītis? placetne?

cīvēs. placet.

Ti. Marcē Octāvī, magistrātus tibi est abrogātus.

abī! expellīte eum!

Oct. mox tū poenās dabis, quī lēgēs Rōmānās,

tribūnum sacrōsanctum, ita violās.


Scaena III. In Forō. Vesperī.

cīvēs. Ti. Gracchus; fīlius praetextātus.

civ. I. quid tū sentīs? num Gracchus...

civ. II. hoc equidem sentiō. Gracchus... sed

ecce! inde venit ipse.

(intrat Ti. Gracchus cum fīliō)

Ti. cīvēs! amīcī! mihi sī crās erit ultimus diēs,

excipite hunc, fīlium meum cārissimum. hodiē

vōbīs hunc trādō; crās animam meam fortasse prō

vōbīs dēpōnam.

cīvēs. vīvēs, Gracche—vīvēs et superābis. iterum

eris tribūnus.

euge, euge! salvē, Gracche!

(exeunt.)


Scaena IV. In Capitōliō.

cīvēs; rusticus. senātorēs; tribūnī; Ti. Gracchus.

rust. salvēte, amīcī! nuper rure in urbem advēni.

dīcite mihi! quid hīc agitur?

civ. I. comitia habentur; tribūnī plēbis creantur.

rust. quī petunt? cui favet populus?

civ. I. Tibērius Gracchus petit iterum esse

tribūnus.

rust. quid? nōnne lēgēs id vetant?

civ. I. vetant sāne lēgēs, sed populus favet

Gracchō.

civ. II. nuper ille agrōs Italōs cīvibus pauperibus

reddidit.

rust. bene ēgit. iure illī populus favet.

civ. III. immō lēgēs violat petēns iterum tribūnus

esse. mihi displicet.

civ. II. crescit clāmor!

rust. quid agitur?

*(intrant senātorēs tribūnī Gracchus contendentēs.

Gracchus cadit.)*


Scaena V. Apud Cornēliam.

Cornēlia; fāmulae. Blossius; cīvēs.

Cor. cēr cessat Tibērius? summō hodiē amōre

eum exspectō.

fam. exaudī, domina! venit.

Cor. num ille venit? cūr nōn cum clāmōribus

populī venit?

(intrant Blossius et cīvēs)

Bl. salvē, Cornēlia!

Cor. salvē, amīce! quid mihi nuntiās?

Bl. tristia, eheu! nuntiō—tristissima.

Cor. quid? haud tristissima, amīce, potes nuntiāre,

nisī turpem scīlicet fīlius meus sē praebuit.

Bl. Cornēlia, Tibērius mortuus est.

Cor. a... prō patriā vērō mortuus est. o amīcī,

abīte! fīlium meum hūc adducite!... multās

hōrās eum exspectō, iam tandem eum accipiam.

(intrant cīvēs cum Tibēriī corpore)

Cor. salvē, mī fīlī! nunquam anteā tantā laetitiā

quantā hodiē tē accēpī. maxime hodiē tē amō

atque laudō. o, mē! ter quaterque nune beāta

sum—pater meus Hannibalem superāvit: vir meus

in Hispāniā glōriam sibi comparāvit; fīliorum,

quōs illī peperī, unus hīc iacet—prō patriā mortuus

est; vīvit alter—prō patriā vīvet et labōrābit!

(cīvibus) vōbīs, amīcī, grātiās reddō, quod haec tam

laeta mihi nuntiāvistis, hoc tam cārum corpus

ad mē adduxistis. (fāmulīs) venīte, puellae!

excēdēmus. Deīs Immortālibus grātiās reddēmus.

festīnāte! mulierem beātissimam ad templa deōrum

adducite—Scipiōnis fīliam, Gracchi uxōrem. mātrem

Gracchōrum!


GEMINI

DRAMATIS PERSONAE

Numitor.

Romulus et Remus gemini.

Faustulus, pastor.

Senex.

Ministri.

Pastores.


Scaena I. Extra Numitōris Domum.

(intrant dextrā Rōmulus et Faustulus; intrat sinistrā senex.)

Rom. salvē, senex!

sen. salvētē!

Rom. estne haec Numitōris domus?

sen. Numitōris est domus.

(exit dextrā)

Rom. (Faustulum alloquēns) haec, pater, est Numitōris

domus.

Faust. tu, domum, Rōmule, intrā. ego ibi tē

exspectābo. heu miserum! multum doleō quod

fīlius meus, Remus, captīvus est.

(exit Rōmulus sinistrā, Faustulus dextrā.)


Scaena II. Intrā Numitōris Domum.

(Numitor sedet. ministrī circumstant.)

Num. ecce! quem dūcunt pastōrēs?

min. captīvum dūcunt catenīs vinctum?

(intrant pastōrēs Remum dūcentēs)

Nun. hic homo, quis est?

pastor. hic ūnus est, domine, pastōrum Amūliī,

quem captum ad tē addūcimus.

Num. cūr hunc ad mē addūcitis vinetum?

past. pastōrēs Amūliī nōbīs sunt inimīcī.

Num. quam est formōsus! (Remum alloquēns)

venī, homo! volō tē aspicere, ō mē miserum!

quantum est Rēae Sylviae similis, fīliae meae cārissimae,

quam Amūlius necāvit !

(intrat Rōmulus)

min. quis inde venit?

Rom. salvē, ō domine!

Num. quis es tū, quī captīvī nostrī tam similis es?

Rom. Rōmulus appellor. hic est frāter meus,

Remus.

Num. quid petis, Rōmule?

Rom. Remum petō, quī ā servīs tuīs hūc ductus

est captīvus.

Num. unde vēnistī?

Rom. ab Aventīnō vēnimus, ubi Amūliī gregēs

custōdīmus.

Num. quis vōbīs est pater?

Rom. Faustulus est pater noster, Amūliī pastor.

Num. (ministrum alloquēns) abī! Faustulum hūc

addūc! (exit minister)

Rom. iam ille apud portam exspectat.

(intrant minister et Faustulus)

min. hic, domine, est Faustulus.

Faust. salvē, ō domine!

Num. aspice hōs! suntne fīliī tuī?

Faust. per multōs annōs, domine, hōs ēducāmus

et ego et uxor mea.

Num. quid tum? nōnne sunt vestrī fīliī?

Faust. nōn sunt nostrī fīliī, sed cum līberīs nostrīs

hōs ēducāvimus.

Num. quid? unde sunt?

Faust. hōs diū abhinc in rīpā fluviī inventōs ad

casam meam addūxi—tum parvulī erant.

Num. quid? in rīpā fluviī! parvulī!

Faust. ibi relictī erant.

Num. tibi māgna dabō praemia et uxōrī tuae.

venīte hūc, Rōmule et Reme! audīte omnes! frāter

meus, Amūlius, homo improbus, ōlim rēgnum meum

occupāvit, fīlium meum necāvit et fīliam Rēam

Sylviam, et līberōs eius parvulōs in fluvium

praecipitāvit. ecce, Rōmulus et Remus, fīliae meae

līberī, ā Faustulō servātī!

ministri et pastores. salvētē, ō dominī!

Rom. et Rem. nōs Amūlium superābimus et

Numitor rursus erit rēx.